MUNDIBURDIA

MUNDIBURDIA
MUNDIBURDIA
apud Ughellum passim, Diplomata sunt Regum ac Imperatorum, quibus Ecclesiae ac Monasteria, in eorum mundiburdio ponuntur. Est autem mundiburdium, apud medii aevi Scriptores, defensio, tutela, protectio. a Saxonico mundius, seu mundio, vulgo mond-boor, mond-baer et mom boor, i. e. Patronus, defensor, tutor. Spelmannus Glossar. Radix, mund, i. e. pax. securitas, tutela, tuitio, patrocinium, defensio. Et quidem apud Longobardos, quaevis feminae in mundio erant; puellae nempe in mundio ac tutela parentum, vel si deessent, agnatorum: feminae vero nuptialia iugo devinctae, in mundio maritorum, L. Longob. l. 2. tit. 10. etc. Vide quoque in voce Manburnus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PRAECEPTUM — sive PRAECEPTIO. pro scriptura vel instrumento, in Lomb l. 2. tit. 12. Si Guastaldus aliquid per donationers acquisierit, sitilli stabile, si per praeceptionem indulgentiae Regis hec illi fuerit confirmatum. Aymo l. 5. tit. 36. Richildis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”